라틴어 문장 검색

ille cadit mixtosque vomit cum sanguine fumos et lato moriens pectore plangit humum, immolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum victor et Evandrum ruricolasque vocat, constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram, hic ubi pars urbis de bove nomen habet, nec tacet Evandri mater prope tempus adesse, Hercule quo tellus sit satis usa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권327)
Tantalidae fratres absint et Iasonis uxor et quae ruricolis semina tosta dedit, et soror et Procne Tereusque duabus iniquus et quicumque suas per scelus auget opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권395)
Sextus ubi oceano clivosum scandit Olympum Phoebus et alatis aethera carpit equis, quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae, gratare, Iliacis turaque pone focis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권262)
15 G EID - NP 16. HF 17. AC 18. BC 19. CC Clare nepos Atlantis, ades, quem montibus olim edidit Arcadiis Pleias una Iovi, pacis et armorum superis imisque deorum arbiter, alato qui pede carpis iter, laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra, quo didicit culte lingua docente loqui, templa tibi posuere patres spectantia Circum Idibus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권413)
Ergo illic saeva vertentia glaebas fregit aratra manu, parilique irata colonos ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit fallere depositum vitiataque semina fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 46:4)
titubantem annisque meroque ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 12:4)
Inmemor est demum nec frugum munere dignus, qui potuit curvi dempto modo pondere aratri ruricolam mactare suum, qui trita labore illa, quibus totiens durum renovaverat arvum, tot dederat messes, percussit colla securi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 12:6)
Hellespontiacas illa relegit aquas Dardaniamque petit, auctoris nomen habentem, et te ruricola, Lampsace, tuta deo, quodque per angustas vectae male virginis undas Seston Abydena separat urbe fretum, inque Propontiacis haerentem Cyzicon oris, Cyzicon, Haemoniae nobile gentis opus, quaeque tenent Ponti Byzantia litora fauces:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1010)
Ut primum alatis tetigit magalia plantis, Aenean fundantem arces ac tecta novantem conspicit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:13)
te prece ruricola expetiit, te foedere iunctus adsensu, te castra tubis, te curia plausu, te punctis scripsere tribus collegaque misit te nobis regnumque tibi;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 6)
innuptae comitem Therona Dianae, ruricolamque Gyen cum fluetivago Ergino, intonsumque Hersen contemptoremque profundi Crethea, nimbosam qui saepe Caphereos arcem Euboicasque hiemes parva transfugerat alno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권143)

SEARCH

MENU NAVIGATION